HISTORIA LIBRI LEVITICI

CAPUT XX: De purificatione leprosi

#Levit. XIV

Quod si leprosus mundabatur, revocabatur ad communem habitationem sic: Veniebat usque ad communem introitum castrorum, vel oppidi habens secum duos passeres vivos, quibus licitum erat vesci, lignumque cedrinum, et hyssopum, et vermiculum, filum scilicet coccineum, et aquas viventes in vase fictili, occurrensque ei sacerdos, immolabat passerem unum, stillans sanguinem super aquas, aliumque, scilicet vivum, ligans filo coccineo, cum hyssopo, in summitate ligni cedri quasi faciens aspersorium, tingebat illud in aquis rubricatis, aspergens hominem septies, dimittebatque passerem vivum avolare in agrum. Cumque lavisset homo vestimenta sua, radebat omnes pilos corporis sui, et lotus aqua, ingrediebatur castra, ita duntaxat ut maneret extra proprium tabernaculum septem diebus, iterumque die septimo rasis omnibus pilis corporis, etiam superciliis, lotisque vestibus et corpore, die octavo tollebat duos agnos immaculatos, et ovem anniculam, et tres decimas similae conspersae oleo, et olei sextarium, et offerebat omnia ad ostium tabernaculi. Tunc sacerdos immolabat agnum unum pro delicto, et sumens de sanguine ponebat super extremum auriculae dextrae hominis, et super pollicem manus dextrae, et pedis, et de olei sextario mittens in manum sinistram, et tingens pollicem dextrum in eo, aspergebat septies contra tabernaculum. Reliquum olei, quod erat in sinistra, fundebat super extremum auriculae dextrae hominis, et super pollicem manus dextrae, et pedis dextri, id est super sanguinem, quem prius infuderat, et super caput ejus. Et rogabat sacerdos pro eo, faciens aliquam specialem institutam ad hoc orationem, et post sacrificium faciebat pro peccato, et post immolabat holocaustum cum libamentis suis, ponens illud in altari. Et nota quod hic proprie distinguitur sacrificium pro delicto, cujus sanguine linitus est homo, et sacrificium pro peccato, de quo nihil ei factum est. Unde et Moyses dixit hic, quasi distinguens, ita pertinere ad sacerdotem hostiam pro delicto, sicut et pro peccato. Cum enim distinxisset agnum pro delicto, nec distinxisset quod aliorum pro peccato, et quod in holocaustum fieret, innuit in arbitrio sacerdotis esse de agno et ove, ut alterum pro peccato, alterum holocaustum facere, quod vellet. Quod si manus ejus haec invenire non posset, agnus tamen pro delicto, et olei sextarium non minuebatur, quia ex his purificabatur homo, ut prius; sed pro ove et agno reliquo offerebat par turturum, aut duos pullos columbarum quorum unus pro peccato, alter in holocaustum fiebat. Offerebat quoque decimam similae oleatae in sacrificium.